Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Usu peritus hariolo vel doctior
  2. Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur,
  3. Notescet quae nunc primum fabella mea.
  4. Habenti cuidam pecora pepererunt oves
  5. Agnos humano capite. Monstro territus
  6. Ad consulendos currit maerens hariolos.
  7. Hic pertinere ad domini respondet caput
  8. Et avertendum victima periculum.
  9. Ille autem affirmat coniugem esse adulteram
  10. Et insitivos significari liberos,
  11. Sed expiari posse maiore hostia.
  12. Quid multa? Variis dissident sententiis
  13. Hominisque curam cura maiore aggravant.
  14. Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,
  15. Natura numquam verba cui potuit dare:
  16. Si procurare vis ostentum, rustice,
  17. Uxores inquit da tuis pastoribus.