Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et arte fictas animus sentit fabulas,
  2. Omnem querelam submovet felicitas.
  3. Sin autem doctus illis occurrit labor,
  4. Sinistra quos in lucem natura extulit
  5. Nec quicquam possunt nisi meliores carpere,
  6. Fatale exitium corde durato feram,
  7. Donec fortunam criminis pudeat sui.
  1. Phaedri libellos legere si desideras,
  2. Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
  3. Ut liber animus sentiat vim carminis.
  4. Verum inquis tanti non est ingenium tuum,
  5. Momentum ut horae pereat officiis meis.
  6. Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
  7. Quod occupatis auribus non convenit.
  8. Fortasse dices: Aliquae venient feriae,
  9. Quae me soluto pectore ad studium vocent.
  10. Legesne, quaeso, potius viles nenias,
  11. Impendas curam quam rei domesticae,
  12. Reddas amicis tempora, uxori vaces,
  13. Animum relaxes, otium des corpori,