Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Et quia corruptos viderat nuper boves,
- Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,
- Stramenta desunt? Tollere haec aranea
- Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
- Cervi quoque alta conspicatur cornua;
- Quem convocata iubet occidi familia
- Praedamque tollit. Haec significat fabula
- Dominum videre plurimum in rebus suis.
- Aesopi ingenio statuam posuere Attici
- Servumque collocarunt aeterna in basi,
- Patere honoris scirent ut cuncti viam
- Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
- Quoniam occuparat alter ne primus foret,
- Ne solus esset studui; quod superfuit:
- Nec haec invidia, verum est aemulatio.
- Quod si labori faverit Latium meo,
- Plures habebit, quos opponat Graeciae.
- Si livor obtrectare curam voluerit,
- Non tamen eripiet laudis conscientiam.
- Si nostrum studium ad aures pervenit tuas