Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Sibi molesta et aliis odiosissima.
  2. Hanc emendare, si tamen possum, volo
  3. Vera fabella: pretium est operae attendere.
  4. Caesar Tiberius cum petens Neapolim
  5. In Misenensem villam venisset suam,
  6. Quae monte summo posita Luculli manu
  7. Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
  8. Ex alticinctis unus atriensibus,
  9. Cui tunica ab umeris linteo Pelusio
  10. Erat destricta, cirris dependentibus,
  11. Perambulante laeta domino viridia,
  12. Alveolo coepit ligneo conspargere
  13. Humum aestuantem, come officium iactitans,
  14. Sed deridetur. Inde notis flexibus
  15. Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
  16. Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
  17. Id ut putavit esse nescio quid boni:
  18. Heus! inquit dominus. Ille enimvero assilit,
  19. Donationis alacer certae gaudio.
  20. Tum sic iocata est tanta maiestas ducis: