Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
- Terrore offuso et perturbatis sensibus
- Derepit ad cubile setosae suis:
- Magno inquit in periclo sunt nati tui;
- Nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
- Aquila est parata rapere porcellos tibi.
- Hunc quoque timore postquam complevit locum,
- Dolosa tuto condidit sese cavo.
- Inde evagata noctu suspenso pede,
- Ubi esca se replevit et prolem suam,
- Pavorem simulans prospicit toto die.
- Ruinam metuens aquila ramis desidet;
- Aper rapinam vitans non prodit foras.
- Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
- Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
- Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
- Documentum habere stulta credulitas potest.
- Est ardalionum quaedam Romae natio,
- Trepide concursans, occupata in otio,
- Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,