Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Alveolo coepit ligneo conspargere
  2. Humum aestuantem, come officium iactitans,
  3. Sed deridetur. Inde notis flexibus
  4. Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
  5. Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
  6. Id ut putavit esse nescio quid boni:
  7. Heus! inquit dominus. Ille enimvero assilit,
  8. Donationis alacer certae gaudio.
  9. Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
  10. Non multum egisti et opera nequiquam perit:
  11. Multo maioris alapae mecum veneunt.
  1. Contra potentes nemo est munitus satis;
  2. Si vero accessit consiliator maleficus,
  3. Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
  4. Aquila in sublime sustulit testudinem.
  5. Quae cum abdidisset cornea corpus domo
  6. Nec ullo pacto laedi posset condita,
  7. Venit per auras cornix et propter volans:
  8. Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
  9. Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi,