Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ruinam metuens aquila ramis desidet;
  2. Aper rapinam vitans non prodit foras.
  3. Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
  4. Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
  5. Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
  6. Documentum habere stulta credulitas potest.
  1. Est ardalionum quaedam Romae natio,
  2. Trepide concursans, occupata in otio,
  3. Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
  4. Sibi molesta et aliis odiosissima.
  5. Hanc emendare, si tamen possum, volo
  6. Vera fabella: pretium est operae attendere.
  7. Caesar Tiberius cum petens Neapolim
  8. In Misenensem villam venisset suam,
  9. Quae monte summo posita Luculli manu
  10. Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
  11. Ex alticinctis unus atriensibus,
  12. Cui tunica ab umeris linteo Pelusio
  13. Erat destricta, cirris dependentibus,
  14. Perambulante laeta domino viridia,