Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Impune abire deinde quia iam non potest.
- Os devoratum fauce cum haereret lupi,
- Magno dolore victus coepit singulos
- Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
- Tandem persuasa est iure iurando gruis,
- Gulaeque credens colli longitudinem,
- Periculosam fecit medicinam lupo.
- Pro quo cum pactum flagitaret praemium:
- Ingrata es inquit ore quae nostro caput
- Incolume abstuleris et mercedem postules.
- Sibi non cavere et aliis consilium dare
- Stultum esse paucis ostendemus versibus.
- Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,
- Leporem obiurgabat passer: Ubi pernicitas
- Nota inquit illa est? Quid ita cessarunt pedes?