Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena. Et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio “tibi dico” inquit “Plocame, nihil narras? Nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse, canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu heu, abistis dulcis caricae.” “Iam” inquit ille “quadrigae meae decu
currerunt, ex quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum? Quando parem habui nisi unum Apelletem?” Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque hac nausea recusantem saginabat. Quo admonitus officii Trimalchio Scylacem iussit adduci “praesidium domus familiaeque.” Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio iactans candidum panem nemo “inquit in domo mea me plus amat.” Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit;
“Bucca, bucca, quot sunt hic?” repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . . potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione: “Si quis” inquit “noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa, nune hilaria.”