Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Attonitis admiratione universis “Salvo” inquit “tuo sermone” Trimalchio “si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus. Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in tegulis. Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri[*](ipsimi nostri Buecheler; ipim mostri.) delicatus decessit, mehercules margaritum, zacritus[*](zacritus Roensch; caccitus. A Latin rendering of the Greek dia/kritos, excellent. Cf. notes on c. 37.) et omnium numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere[*](stridere added by Jacobs.) coepe runt; putares canem leporem persequi. Habebamus tune hominem Cappadocem, longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem[*](bovem Reiske: Jovem.) iratum tollere. Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco —salvum sit, quod tango—mediam traiecit. Audimus gemitum, et—plane non mentiar—ipsas non vidimus. Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. Ceterum baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies phreneticus periit.”