Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio [*](L) erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat --- Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus --- Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari missionem ---
Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum --- Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, “Itane est?” inquit Quartilla “etiam dormire vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?” ---