Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
“Rogo” inquam “domina, si quid tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire” --- Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit --- Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida --- Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis --- Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus --- Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego”[*](ego Goldast: ergo.) inquit “non sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem --- adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?” --- Non indecenti risu latera commovit --- Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique [*](LO) postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit ---