Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Contra Ascyltos leges timebat et Quis “aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere: “
  • Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,
  • [*](LO)
  • aut ubi paupertas vincere nulla potest?
  • Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,[*](pera Heinsius: cera.)
  • non nunquam nummis vendere vera solent.[*](vendere vera solent cod. Vossianus (verba L): verba solent emere other MSS.)
  • Ergo iudicium nihil est nisi publica merces,
  • atque eques in causa qui sedet, empta probat.
  • Sed praeter unum dipondium,[*](dupondium sicel lupinosque L quibus destinaveramus MSS.: corrected by Gronovius, Buecheler and an unknown scholar mentioned by Boschius.) quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et[*](et Buecheler: ut.) pretium maioris compendii leviorem facere[*](facere Buecheler: faceret.) iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto[*](operto Wouwer: aperto.) capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” tenere[*](bracketedby Buecheler.) clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, nam[*](bracketedby Buecheler.) et cociones[*](cociones qui Salmasius: conciones quae.) qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro
    hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.