Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Nam adhuc nec suturae[*](suturae Pithoeus: futurae and furtive.) quidem attulerat rusticus curiosas manus, et[*](et Buecheler: sed.) tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et “Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de quo querebar? Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?” Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollent[*](nollent Buecheler: nollet.) alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.[*](venirent Buecheler: veniret. After veniret the MSS. place the poem quid faciant, etc. (p. 18): it is transposed to its present position by Buecheler.)