Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
  2. Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
  3. faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes
  4. qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
  5. tertia conpositas vidit nox currere venas,
  6. de maiore domo modice sitiente lagoena
  7. lenia loturo sibi Surrentina rogavit. [*]()
  8. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  9. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  10. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  11. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  12. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,