Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()
  2. maenaque quod prima nondum defecerit orca.
  3. Hic aliquis de gente hircosa centurionum
  4. dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
  5. esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
  6. [*](derigis A2: dirigis P2: dirigas P.)[*](eluentis P1: clientis P2L.)
    p.352
  7. obstipo capite et figentes lumine terram,
  8. murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
  9. atque exporrecto trutinantur verba labello,
  10. aegroti veteris meditantes somnia, gigni
  11. de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,
  12. hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?
  13. his populus ridet, multumque torosa iuventus