Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aegroti veteris meditantes somnia, gigni
  2. de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,
  3. hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?
  4. his populus ridet, multumque torosa iuventus
  5. ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
  6. Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
  7. faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes
  8. qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
  9. tertia conpositas vidit nox currere venas,
  10. de maiore domo modice sitiente lagoena
  11. lenia loturo sibi Surrentina rogavit. [*]()
  12. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  13. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  14. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  15. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  16. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
  17. gutture sulpureas lente exhalante mefites.
  18. sed tremor inter vina subit calidumque trientem [*]()