Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et quid opus Cratero magnos promittere montis?
  2. discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
  3. quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
  4. quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  5. quis modus argento, quid fas optare, quid asper
  6. utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  7. quantum elargiri deceat, quem te deus esse
  8. iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
  9. disce, nec invideas quod multa fidelia putet
  10. in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
  11. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()
  12. maenaque quod prima nondum defecerit orca.
  13. Hic aliquis de gente hircosa centurionum
  14. dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
  15. esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
  16. [*](derigis A2: dirigis P2: dirigas P.)[*](eluentis P1: clientis P2L.)
    p.352
  17. obstipo capite et figentes lumine terram,
  18. murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
  19. atque exporrecto trutinantur verba labello,