Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
  2. femina de nobis virve puerve queri.
  3. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
  4. haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
  5. illi me, quia velle vident, discedere malunt:
  6. respectu cupiunt hic tamen esse sui.
  7. nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
  8. laudat et inmunes publica cera facit,
  9. conveniens miseris et quamquam gloria non est,[*](sit)
  10. proxima dant nobis oppida munus idem.
  11. nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
  12. in nostra sacrum Caesaris esse domo.
  13. stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
  14. numina iam facto non leviora deo.
  15. neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
  16. hic aviae lateri proximus, ille patris.
  17. his ego do totiens cum ture precantia verba,
  18. Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
  19. tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
  20. officii testis Pontica terra mei.