Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,[*](ora)
  2. natalem ludis scit celebrare dei.
  3. nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
  4. misit in has siquos longa Propontis aquas,
  5. is quoque, quo laevus [*](laetus) fuerat sub praeside Pontus,
  6. audierit frater forsitan ista tuus.
  7. fortuna est impar animo, talique libenter
  8. exiguas carpo munere pauper opes.
  9. nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti .
  10. contenti tacita sed pietate sumus.
  11. et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
  12. nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
  13. tu certe scis haec,[*](hoc) superis ascite, videsque,
  14. Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.
  15. tu nostras audis inter convexa Iocatus
  16. sidera, sollicito quas damus ore, preces.
  17. perveniant istuc et carmina forsitan illa,
  18. quae de te misi caelite facta novo.
  19. auguror his igitur flecti tua numina, nec tu
  20. inmerito nomen mite Parentis habes.