Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
  2. ut fera plus valeant legibus arma, facit,
  3. rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
  4. femina de nobis virve puerve queri.
  5. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
  6. haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
  7. illi me, quia velle vident, discedere malunt:
  8. respectu cupiunt hic tamen esse sui.
  9. nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
  10. laudat et inmunes publica cera facit,
  11. conveniens miseris et quamquam gloria non est,[*](sit)
  12. proxima dant nobis oppida munus idem.
  13. nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
  14. in nostra sacrum Caesaris esse domo.