Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hic raptam Troesmin [*](troesenen etc corr Korn) celeri virtute recepit,
  2. infecitque fero sanguine Danuvium.
  3. quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
  4. et quam vicino terrear hoste roga:
  5. sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
  6. fiat an humanum victima dira caput .
  7. mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
  8. et teneat glacies iugera multa freti,
  9. haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
  10. quoque modo peragam tempora dura roga.
  11. nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
  12. nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
  13. illa quies animi, quam tu laudare solebas,
  14. ille vetus solito perstat in ore pudor,