Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis
  2. (nec fuero tanti) me reor esse tuae.
  3. iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
  4. ipsum morte tua concidit auxilium.
  5. coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae .
  6. spem nostram terras deseruitque simul,
  7. quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
  8. vestra procul positus carmen in ora dedi.
  9. quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
  10. iam modus et sacrae mitior ira domus,
  11. te quoque idem liquido possum iurare precari,
  12. o mihi non dubia cognite Brute nota.
  13. nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
  14. hic tamen adverso tempore crevit amor.
  15. quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,
  16. passuros poenam crederet esse duos.
  17. lenem te miseris genuit natura, nec ulli
  18. mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
  19. ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,
  20. posse tuo peragi vix putet ore reos.