Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. addita praeterea vitae quoque multa tuendae
  2. munera, ne proprias attenuaret opes.
  3. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
  4. se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.
  5. nam prius umbrosa carituros arbore montes,
  6. et freta velivolas non habitura rates,
  7. fluminaque in fontes cursu reditura supino,
  8. gratia quam meriti possit abire tui.
  9. haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
  10. sic fuerit vestrae causa peracta viae.’
  1. Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
  2. Nasonem nolles in quibus esse locis,
  3. sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
  4. plus illud quam tua vota valet.
  5. in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:
  6. iam tempus lustri transit in alterius.
  7. perstat enim fortuna tenax, votisque malignum
  8. opponit nostris insidiosa [*](invidiosa) pedem.
  9. certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,
  10. numen ad Augustum supplice voce loqui.