Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures,
  2. verbaque honorato ferte legenda viro.
  3. longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis,
  4. tectaque brumali sub nive terra latet.
  5. cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum
  6. et maris Ionii transieritis aquas,
  7. luce minus decima dominam venietis in urbem,
  8. ut festinatum non faciatis iter.
  9. protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
  10. non est Augusto iunctior ulla foro.
  11. siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
  12. nomina decepta quaelibet aure ferat.
  13. ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,
  14. verba minus certe ficta timoris habent.
  15. copia nec vobis nullo prohibente videndi
  16. consulis, ut limen contigeritis, erit.
  17. aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
  18. conspicuum signis cum premet altus ebur:
  19. aut populi reditus positam componet ad hastam,
  20. et minui magnae non sinet urbis opes .