Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam mihi, cum fulva solus [*](solus tristis) spatiarer harena,
  2. visa est a tergo pinna dedisse sonum.
  3. respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
  4. verba tamen sunt haec aure recepta mea:
  5. ‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum
  6. Fama, per inmensas aere lapsa vias.
  7. consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
  8. candidus et felix proximus annus erit.
  9. dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit,
  10. ad gentes alias hinc dea vertit iter.
  11. at mihi dilapsis inter nova gaudia curis
  12. excidit asperitas huius iniqua loci.
  13. ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum,
  14. pulsus et a sacro mense December erit,
  15. purpura Pompeium summi velabit honoris,
  16. ne titulis quicquam debeat ille suis.
  17. cernere iam videor rumpi paene atria turba,
  18. et populum laedi deficiente loco,
  19. templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri,
  20. et fieri faciles in tua vota deos,