Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ludit in humanis divina potentia rebus,
  2. et certam praesens vix habet [*](habet feret) hora fidem.
  3. litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis,
  4. et metues, arcu ne feriare Getae,’
  5. i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos,
  6. quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
  7. sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
  8. et summi poteram tela cavere dei.
  9. tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
  10. dum loqueris, fieri tristia posse puta.
  1. Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
  2. non intermissis ut fluat imber aquis,
  3. nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
  4. mixta fere duris utilis herba rubis.
  5. nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
  6. ut minuant nulla gaudia parte malum.
  7. ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
  8. naufragus in Getici litoris actus aquas,
  9. qua tamen inveni vultum diffundere causa
  10. possim, [*](possem) fortunae nec meminisse meae.