Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
  2. numina, perpetua quae pietate colis.
  3. erroris nam tu vix est discernere nostri
  4. sis argumentum maius an auxilium.
  5. nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
  6. augetur remis cursus euntis aquae,
  7. et pudet et metuo semperque eademque precari,
  8. ne subeant animo taedia iusta tuo.
  9. verum quid faciam? res inmoderata cupido est.
  10. da veniam vitio, mitis amice, meo.
  11. scribere saepe aliud cupiens delabor eodem!
  12. ipsa locum per se littera nostra rogat.
  13. seu tamen effectus habitura est gratia, seu me
  14. dura iubet gelido Parca sub axe mori,
  15. semper inoblita repetam tua munera mente,
  16. et mea me tellus audiet esse tuum.
  17. audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo
  18. (transit nostra feros si modo Musa Getas)
  19. teque meae causam servatoremque salutis,
  20. meque tuum libra norit et aere minus.