Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
  2. novimus atque illi, quem canis ipse,[*](ipse esse) pares.
  3. et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
  4. insignis vitiis forsitan esse suis.
  5. tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
  6. quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
  7. nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
  8. carmina, quae faciam paene poeta Getes.
  9. a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
  10. structaque sunt nostris barbara verba modis:
  11. et placui (gratare mihi) coepique poetae
  12. inter inhumanos nomen habere Getas.
  13. materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
  14. adiuta est novitas numine nostra dei.
  15. nam patris Augusti docui mortale fuisse
  16. corpus, in aetherias numen abisse domos:
  17. esse parem virtute patri, qui frena rogatus
  18. saepe recusati ceperit imperii:
  19. esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
  20. ambiguum nato dignior anne viro: