Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. effice constanti profugum pietate tuendo,
  2. ne sperata meam deserat aura ratem,
  3. quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est;
  4. si modo, qui periit, ille perire potest.
  5. nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve,
  6. nec satis utilitas est mihi nota mea.
  7. crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
  8. et sensus cum re consiliumque fugit,
  9. ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,
  10. quoque viam facias ad mea vota vado.
  1. O mihi non dubios inter memorande sodales,
  2. qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
  3. unde saluteris, color hic tibi protinus index
  4. et structura mei carminis esse potest.
  5. non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
  6. qualis enim cumque est, non latet esse meam.
  7. ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
  8. quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
  9. quamlibet in multis positus noscere libellis,
  10. perque observatas inveniere notas.