Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
  2. novimus atque illi, quem canis ipse,[*](ipse esse) pares.
  3. et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
  4. insignis vitiis forsitan esse suis.
  5. tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
  6. quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
  7. nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
  8. carmina, quae faciam paene poeta Getes.
  9. a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
  10. structaque sunt nostris barbara verba modis: