Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. O mihi non dubios inter memorande sodales,
  2. qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
  3. unde saluteris, color hic tibi protinus index
  4. et structura mei carminis esse potest.
  5. non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
  6. qualis enim cumque est, non latet esse meam.
  7. ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
  8. quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
  9. quamlibet in multis positus noscere libellis,
  10. perque observatas inveniere notas.