Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
  2. fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
  3. atque utinam rapti iactura laesus amici
  4. sensisses ultra, quod quererere, nihil!
  5. non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
  6. coniuge crudeles non habuere nefas.
  7. nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit,
  8. lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.
  9. sed neque solari prudentem stultior ausim,
  10. verbaque doctorum nota referre tibi:.
  11. finitumque tuum, si non ratione, dolorem
  12. ipsa iam pridem suspicor esse mora.
  13. dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens
  14. tot maria ac terras permeat, annus abit.
  15. temporis officium est solacia dicere certi,
  16. dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
  17. at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
  18. intempestive qui movet [*](monet) illa, novat.
  19. adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)
  20. coniugio felix iam potes esse novo.