Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
  2. nominis efficitur condicione tui.
  3. ast ego non alium prius hoc dignarer honore—
  4. est aliquis nostrum si modo carmen honor.
  5. lex pedis officio fortunaque nominis obstat,
  6. quaque meos adeas est via nulla modos,
  7. nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
  8. desinat ut prior hoc incipiatque minor.
  9. et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur,
  10. artius adpellem Tuticanumque vocem.
  11. nec [*](nec et vel non corr. σ ) potes in versum Tuticani more venire,
  12. fiat ut e longa syllaba prima brevis,
  13. aut producatur,[*](ut ducatur) quae nunc correptius exit,
  14. et sit porrecta longa secunda mora.
  15. his ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
  16. ridear et merito pectus habere neger.
  17. haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
  18. quod meus adiecto faenore reddet [*](reddit) amor,
  19. teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
  20. paene mihi puero cognite paene puer,