Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
  2. arte Tomitanae non didicere nurus,
  3. femina pro lana Cerealia munera frangit,
  4. suppositoque gravem vertice portat aquam.
  5. non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
  6. nulla premunt ramos pondere poma suo. [*](suos)
  7. tristia deformes pariunt absinthia campi,
  8. terraque de fructu quam sit amara docet.
  9. nil igitur tota Ponti regione sinistri,
  10. quod mea sedulitas mittere posset, erat.
  11. clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
  12. hoste precor fiant illa cruenta tuo.
  13. hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
  14. haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!
  15. quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
  16. tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.
  1. Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
  2. carmina nescio quem carpere nostra refers :