Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cur aliquid de me speravi lenius umquam?
  2. an fortuna mihi sic mea nota fuit?
  3. torqueor en gravius, repetitaque forma locorum
  4. exilium renovat triste recensque facit.
  5. est tamen utilius, studium cessare meorum,
  6. quam, quas admorint, non valuisse preces,
  7. magna quidem res est, quam [*](quam sed) non audetis, amici:
  8. sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.
  9. dummodo non nobis [*](vobis) hoc Caesaris ira negant,
  10. fortiter Euxinis inmoriemur aquis.
  1. Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
  2. dona Tomitanus mittere posset ager.
  3. dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
  4. sed te, cum donas, ista iuvare solent.
  5. nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
  6. hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
  7. purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
  8. sed non Sarmatico tingitur illa mari.