Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
  2. cera [*](charta) sit a vinclis non labefacta suis. [*](suis meis)
  3. ergo mutetur scripti sententia nostri,
  4. ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
  5. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
  6. talia peccandi iam mihi finis erit.
  7. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
  8. quam proba tam timida est experiensque parum.
  9. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
  10. iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
  11. ductus ab armento taurus detrectat [*](detrectet) aratrum,
  12. subtrahit [*](subtrahat) et duro colla novella iugo:
  13. nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
  14. ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
  15. venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
  16. Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
  17. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
  18. et, fieri cupias siqua, futura putes:
  19. proximus huic gradus est bene desperare salutem,
  20. seque semel vera scire perisse fide.