Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. curando fieri quaedam maiora videmus
  2. vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
  3. mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
  4. quam sua qui tumidis brachia lassat [*](iactat vel pulsat) aquis,
  5. cur ego concepi Scythicis me posse carere
  6. finibus et terra prosperiore frui?
  7. cur aliquid de me speravi lenius umquam?
  8. an fortuna mihi sic mea nota fuit?
  9. torqueor en gravius, repetitaque forma locorum
  10. exilium renovat triste recensque facit.
  11. est tamen utilius, studium cessare meorum,
  12. quam, quas admorint, non valuisse preces,
  13. magna quidem res est, quam [*](quam sed) non audetis, amici:
  14. sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.
  15. dummodo non nobis [*](vobis) hoc Caesaris ira negant,
  16. fortiter Euxinis inmoriemur aquis.
  1. Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
  2. dona Tomitanus mittere posset ager.
  3. dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
  4. sed te, cum donas, ista iuvare solent.