Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis,
  2. Leucothea nanti ferre negavit opem.
  3. crede mihi, miseris caelestia numina parcunt,
  4. nec semper laesos et sine fine premunt.
  5. principe nec nostro deus est moderatior ullus:
  6. Iustitia vires temperat ille suas.
  7. nuper eam Caesar facto de marmore templo,
  8. iampridem posuit mentis in aede suae.
  9. Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,
  10. qui poenam culpa non meruere pati.
  11. obruent eum tot saevis deus aequoris undis,
  12. ex illis mergi pars quota digna fuit?
  13. cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso
  14. iudice delectus [*](dilectus) Martis iniquus erit.
  15. at si forte velis in nos inquirere, nemo est
  16. qui se, quod patitur, commeruisse neget.
  17. adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni
  18. nulla potest iterum restituisse dies.