Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
  2. omnis odoratis ignibus ara calet,
  3. dum faciles aditus praebet venerabile templum, [*](templum tempus vel numen)
  4. sperandum est nostras posse valere preces,
  5. dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,
  6. coeperunt sensus aut vigilare mei.
  7. si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,
  8. Memnonio cycnos esse colore putem,
  9. sed neque mutatur [*](fuscatur) nigra pice lacteus humor,
  10. nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
  11. conveniens animo genus est tibi, nobile namque
  12. pectus et Herculeae simplicitatis habes,
  13. livor, iners vitium, mores non exit in altos,
  14. utque latens ima vipera serpit humo.
  15. mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,
  16. grandius ingenio nec tibi nomen inest.
  17. ergo alii noceant miseris optentque timeri,
  18. tinctaque mordaci spicula felle gerant:
  19. at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
  20. in quorum numero me, precor, esse velis.’