Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Haec tibi non vanam portantia verba salutem
  2. Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,
  3. utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho,
  4. in vestras venit si tamen ille manus.
  5. est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
  6. quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
  7. firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt.
  8. ad medicam dubius confugit aeger opem.
  9. non opus est magnis placido lectore poetis:
  10. quamlibet [*](quemlibet corr. σ ) invitum difficilemque tenent,
  11. nos, quibus ingenium longi minuere labores,
  12. aut etiam nullum forsitan ante fuit,
  13. viribus infirmi, vestro candore valemus:
  14. quem [*](quod) mihi si demas, omnia rapta putem.
  15. cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
  16. praecipuum veniae ius habet ille liber.
  17. spectatum vates alii scripsere triumphum;
  18. est aliquid memori visa notare manu.
  19. nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
  20. scripsimus, atque oculi fama fuere mei.