Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur
  2. (humanos casus aspice!) frater erat.
  3. nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae,
  4. clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
  5. mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni,
  6. in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’
  7. fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,
  8. laudarunt omnes facta piamque fidem,
  9. scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,
  10. nomen amicitiae barbara corda movet,
  11. quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,
  12. cum tangant duros [*](diros) talia facta Getas?
  13. adde quod est animus semper tibi mitis, et altae
  14. indicium mores nobilitatis habent,
  15. quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
  16. quos Numa maternus non neget esse suos.
  17. adiectique probent genetiva ad nomina [*](agnomina) Cottae,
  18. si tu non esses, interitura domus,
  19. digne vir hac serie, lapso [*](lasso) succurrere amico
  20. conveniens istis moribus esse puta.