Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
  2. o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
  3. dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
  4. seu veri species seu fuit ille sopor.
  5. nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
  6. mense fere medio quanta nitere solet.
  7. publica me requies curarum somnus habebat,
  8. fusaque erant toto languida membra toro,
  9. cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,
  10. et gemuit parvo mota fenestra sono.
  11. territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
  12. pulsus et e trepido pectore somnus abit.
  13. stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
  14. fulcra tenens laeva tristis acerna manu,
  15. nec torquem collo, nec habens crinale capillo,
  16. nec bene dispositas comptus, ut ante, comas,
  17. horrida pendebant molles super ora capilli,
  18. et visa est oculis horrida pinna meis,
  19. qualis in aeriae tergo solet esse columbae,
  20. tractatam multae quam tetigere manus.