Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec factum defende meum; mala causa silenda est.
  2. nil nisi sollicitae sint tua verba preces,
  3. tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra [*](terrae)
  4. ad non mortalis brachia tende pedes.
  5. tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam;
  6. hostem Fortunam sit satis esse mihi.
  7. plura quidem subeunt, sed conturbata [*](sunt turbata: conturbata σ ) timore
  8. haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
  9. suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illa
  10. te maiestatem pertimuisse suam.
  11. nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit:
  12. interdum lacrimae pondera vocis habent,
  13. lux etiam coeptis facito bona talibus adsit
  14. horaque conveniens auspiciumque favens.
  15. sed prius imposito sanctis altaribus igni
  16. tura fer ad magnos vinaque pura deos.
  17. e quibus ante omnis Augustum numen adora
  18. progeniemque piam participemque tori.
  19. sint utinam mites solito tibi more tuasque
  20. non duris lacrimas vultibus aspiciant.