Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qua nihil in terris ad finem solis ab ortu
  2. clarius excepto Caesare mundus habet,
  3. eligito tempus captatum saepe rogandi,
  4. exeat adversa ne tua navis aqua.
  5. non semper sacras reddunt oracula sortis,
  6. ipsaque non omni tempore fana patent,
  7. cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse,
  8. et nullus populi contrahet ora dolor,
  9. cum domus Augusti, Capitoli more colenda,
  10. laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
  11. tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
  12. profectura aliquid tum tua verba putes.
  13. siquid aget maius, differ tua coepta caveque
  14. spem festinando praecipitare meam.
  15. nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras:
  16. corporis ad curam vix vacat illa sui.
  17. omnia ...........
  18. per rerum turbam tu quoque oportet eas.
  19. cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,
  20. fac sis personae, quam tueare, memor.