Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas:
  2. cuncta sed inmodicum tempora frigus habet, [*](habent: habet σ )
  3. tu glacie freta vincta tenes, [*](vides) et in aequore piscis
  4. inclusus tecta saepe natavit aqua.
  5. nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini,
  6. qui potus dubium sistat alatne sitim,
  7. rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis
  8. arbor, et in terra est altera forma maris.
  9. non avis obloquitur, silvis nisi siqua remota [*](nisi silvis siqua remotis corr. Ehwald)
  10. aequoreas rauco gutture potat aquas,
  11. tristia per vacuos horrent absinthia campos,
  12. conveniensque suo messis amara loco.
  13. adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste,
  14. tinctaque mortifera tabe sagitta madet,
  15. quod procul haec regio est et ab omni devia cursu,
  16. nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
  17. non igitur mirum, finem quaerentibus horum
  18. altera si nobis usque rogatur humus.
  19. te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,
  20. inque meis lacrimas posse tenere malis,