Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. acer et ad palmae per se cursurus honores,
  2. si tamen horteris, fortius ibit equus,
  3. adde quod absentis cura mandata fideli
  4. perficis, et nullum ferre gravaris onus.
  5. o, referant grates, quoniam non possumus ipsi,
  6. di tibi! qui referent, si pia facta vident;
  7. sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
  8. maxima Fundani gloria, Rufe, soli.
  1. Aequor Iasonio pulsatum remige primum,
  2. quaeque nec hoste fero nec nive, terra, cares,
  3. ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam
  4. in minus hostili iussus abesse loco?
  5. an mihi barbaria vivendum semper in ista,
  6. inque Tomitana condar oportet humo?
  7. pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus,
  8. finitimus rapido quam terit hostis equo,
  9. pace tua dixisse velim, tu pessima duro
  10. pars es in exilio, tu mala nostra gravas.
  11. tu neque ver sentis cinctum florente corona,
  12. tu neque messorum corpora nuda vides.