Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
  2. torvaque nescio quid forma minantis habet?
  3. parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
  4. iustaque vindictae supprime lora tuae.
  5. parce, precor, [*](precor puer) saecli decus indelebile [*](admirabile vel o venerabile) nostri,
  6. terrarum dominum quem tua cura facit.
  7. per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,
  8. per numquam surdos in tua vota deos,
  9. perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
  10. et cui maiestas non onerosa tua est,
  11. perque tibi similem virtutis imagine natum,
  12. moribus adgnosci qui tuus esse potest,
  13. perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
  14. qui veniunt magno per tua iussa gradu,
  15. parte leva minima nostras et contrahe poenas,
  16. daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
  17. et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
  18. numina sint precibus non inimica meis.
  19. sic fera quam primum pavido Germania vultu
  20. ante triumphantis serva feratur equos: