Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
  2. vivant, et possis filius esse diu.
  3. tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
  4. accipe non dura supplicis aure preces.
  5. sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
  6. cumque bonis nuribus quod peperere nurus,
  7. sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,
  8. pars fuerit partus sola caduca tui.
  9. sic tibi mature fraterni funeris ultor
  10. purpureus niveis filius instet equis.
  11. adnuite o! timidis, mitissima numina, votis.
  12. praesentis aliquid prosit habere deos.
  13. Caesaris adventu tuta [*](tota; tuto Owen) gladiator harena
  14. exit, et auxilium non leve vultus habet.
  15. nos quoque vestra iuvat [*](iuvet) quod, qua licet, ora videmus,
  16. intrata est superis quod domus una tribus,
  17. felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,
  18. quique deum coram corpora vera vident,
  19. quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
  20. quos dedit ars, vultus effigiemque colo.