Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. est aliquid patriis vicinum finibus esse:
  2. ultima me tellus, ultimus orbis habet.
  3. praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar:
  4. Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
  5. tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
  6. non patitur verti barbarus hostis humum.
  7. temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
  8. frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
  9. est in aqua dulci non invidiosa voluptas:
  10. aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
  11. omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit:
  12. ille etiam vires corpus habere facit,
  13. sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est,
  14. aut, flecti nervos si patiere,
  15. cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram,
  16. vivere ne nolim deficiamque, cavet,
  17. nec vos parva datis pauci solacia nobis,
  18. quorum spectata est per mala nostra fides,
  19. coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem,
  20. meque simul serva iudiciumque tuum.